Rozmiar: 15909 bajtów

CCCLXXIV.

1491, März 18. Glatz.

Derselbe vidimiert das grosse Privileg des Königs Ladislaus (s. No. CCCXLV.) und privilegiert seinerseits das Kloster.

Heinricus senior dei gracia sacri Romani imperii princeps dux Monsterpergensis comes Glatzensis necnon Baro de Cunstadt et Podiebrad etc. tam presenti etati, quam future in Christo fidelium posteritati, presentibus volumus esse notum. Quia dignitati nostre pro parte venerabilis et religiosi domini Jacobi abbatis et conventus monasterii sancte Marie in Camentz Cisterciensis ordinis Wratislaviensisque diocesis devotorum nostrorum dilectorum humilime supplicationes cum diligenti constancia sunt exhibite, quatenus de innata nobis benignitate eisdem abbati, iconventui et monasterio serenissimi principis domini Ladislai dive memorie Hungarie et Bohemie etc. regis, domini in ducatuque Monsterpergensi et Franckensteinensi predecessoris nostri graciosi privilegium, cui quatuor privilegia serenissimorum principum dominorum videlicet Karoli et Sigismundi beate memorie Romanorum imperatorum ac Bohemie regum de verbo ad verbum inserta cernuntur, cum aliis omnibus et singulis eorum libertatibus, privilegiis ac pertinenciis ratificare, innovare et graciose confirmare dignaremur. Cuius privilegii insertisque sibi privilegiis tenor sequitur de verbo ad verbum: - No. CCCXLV. - Nos vero prenominatus Heinricus dux etc. supra dictorum domini abbatis et conventus monasterii prenominati tum fidelitatem nobis in articulo necessitatis non ad sinistram neque ad dextram declinando exhibitam cum devocionis constanciam viteque puritatem ac religionis observanciam attenta mentis revolucione, supplicacionibus eorum satisfacere cogimur non per errorem aut improvide, sed animo deliberato sanoque amicorum et procerum fidelium nostrorum accedente consilio, predictis domino abbati, conventui et monasterio privilegium predictum regis Ladislai cum sibi insertis privilegiis antedictorum duorum Romanorum imperatorum beate memorie et aliorum Bohemie regum ceterorumve principum Slezie et Polonie ducum in nostro Monsterpergensi et Franckenensteinensi ducatu ducum antecessorum nostrorum et capitaneorum Monsterbergensium necnon Franckensteinensium ac aliorum Christifidelium universa et singula privilegia et literas, que et quas super ipsorum opidis, villis, possessionibus, proprietatibus, hominibus, censibus, bonis, arcis, allodiis, ortis, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, molendinis, aquis, piscinis, fluminibus, piscaturis aquarumve decursibus, curiis, agris cultis et incultis et aliis quibuscumque obvencionibus et pertinenciis suis universis racionabiliter obtinuisse dinoscuntur, necnon iura tam suprema quam infima, libertates, gratias, concessiones, douaciones, emunitates, et indulta ipsis domino abbati, conventui et eorum monasterio predicto a predecessoribus nostris Bohemie regibus necnon Slezie et Polonie ducibus ac aliis Christifidelibus in omnibus suis tenoribus, punctis, clausulis, sentenciis et expressionibus, ac si tenores omnium et singulorum presentibus de verbo ad verbum forent inserti, ac eciam ipsorum observancias et devotas laudabilesque consuetudines per eos hucusque legittime et laudabiliter observatas et in posterum observandas approbavimus, ratificavimus, innovavimus et cunfirmavimus, approbamus, ratificamus, innovamus et tenore presencium auctoritate ducali Monsterbergensi gratiose confirmamas, decernentes et omnino volentes ea omnia et singula perpetuis et futuris temporibus inviolabilis roboris obtinere firmitatem. Supplemus eciam de plenitudine ducalis potestatis omnem defectum, qui huic nostre confirmacioni quocumque modo obsisteret; eciam de certa nostra sciencia auctoritate predicta ducali omnes et singulos predicti monasterii homines a ductione sive vectura lignorum pro usu castri nostri Franckensteinensis presentibus absolvimus et temporibus perpetuis exoneramus exoneratosque habere volumus et pronuncciamus nostris officialibus presentibus et futuris in Franckenstein seriose iniungentes, ne predicti monasterii homines ad ducenda lingna ac alios inconsuetos labores amplius quovismodo inquietent vel inquietare aut stringere permittent. Nec eciam in silvis, nemoribus et rubetis predicti monasterii lingna pro nostro aut proprio usu ipsi et alii nostri subditi nobiles et plebey quovismodo sine consensu et voluntate domini abbatis moderni et futurorum capere et abducere presumant. Universis et singulis igitur nobilibus militibus, clientibus, vasallis, capitaneis, curie iudicibus, magistris civium, advocatis, consulibus, scabinis civitatum, opidorum, villarum et locorum, communitatibus et eorum rectoribus ceterisque nostri ducatus et comitatus incolis fidelibus dilectis seriose committimus in mandatis sub obtentu gratie nostre ducalis firmiter iniungentes, ne predictos dominum abbatem et conventum ac monasterium predictum aut eorum homines et bona contra hec nostre approbacionis, innovacionis, ratificacionis et confirmacionis indulta quovis ausu temerario impedire, inquietare vel molestare presumant seu per suos impedire, inquietare et molestare permittant, quin pocius manuteneant, protegant et defendant realiter et cum effectu, si gravissimam nostri culminis indignacionem arcius maluerint evitare, presencium sub nostre dignitatis sigilli appensione testimonio literarum. Actum et datum Glatz feria sexta ante dominicam Judica annorum domini millesimo quadringentesimo nonagesimo primo, presentibus illustribus principibus dominis Victorino, Alberto, Georgio et Karolo Monsterbergen. et Opawie ducibus necnon Glatzensibus comitibus fratre et filiis nostris clarissimis necnon venerabilibus domino Anthonio abbate in Heinrichow et domino Apicio Colo iuris canonici licenciato, Wratislavien. ecclesie cancellario et canonico, nobilibusque et famosis domino Johanne Fullenstain aule nostre marsalko, Johanne Panewitz de Rengersdorff et Clemente de Jackschonow nostris, capitaneo et cancellario, aliisque pluribus fide dignis fidelibus nostris dilectis. Caspar Francko de Freinstad nostre cancellarie notarius presentes habuit in commissis.

Or. Perg. Das an schwarzrothgelben Seidenfäden befestigt gewesene S. fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów